Escudo de la República de Colombia
Sistema Nacional de Biliotecas - Repositorio Institucional Universidad Nacional de Colombia Biblioteca Digital - Repositorio Institucional UN Sistema Nacional de Bibliotecas UN

De Plinii Epistularum I-XIV ad traianum tempore

Zaranka, Joseph (1960) De Plinii Epistularum I-XIV ad traianum tempore. Stvdivm, IV (9-10). pp. 117-120.

Texto completo

[img]
Vista previa
PDF - Versión Aceptada
Available under License Creative Commons Attribution Non-commercial No Derivatives.

111kB

Resumen

Epistula prima Traianum nouumm imperatorem statim post mortem Neruae, qui ante d. VI Kal. Febr. a. 98 decessit -, gratulatur. In secunda Plinius Traiano pro iure trium liberorum gratias agit. Quod ius Plinius “ inter initia felicissimi principatus” obtinuit atque, nisi fallor, ante mensem Martium a. 98; nam L. Iulius Ursus Seruianus, qui Plinium Traiano commendauerat, consulatum ilio mense probabiliter Romae gessit3. Antea autem in Germania non procul a Traiano commorans 4 illud ius Plinio impetrare et imperatoris rescriptum in urbem rediens apportare potuit. In epistula III A Plinius imperatori nuntiat se a senatu aduocatum prouincialibus contra Marium Priscum datum esse. Cum in praefectura aerarii Saturni ab omnibus aduocationibus renuntiauerit, imperatorem petit, ut permissionem huius causae suscipiendae impetret. Quam imperator statim in ep. Ill B concedit. Marius Priscus, a. 97/98 prouinciae praefuit, aestate a. 98 a prouincialibus accusatus, a. 100 ineunte a senatu condemnatus erat5. Haec epistula aestate a. 98 data est. Plinius iam a Nerua petiuerat, ut Uoconium Romanum in amplissimum ordinem promoueret. Sed ab eo principe promotionem non obtinuit, quia Romani mater liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio codiciliis ad Neruam scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat. Postea a Plinio admonita id fecit. Quare nunc Plinius nouo imperatori eandem petitionem mittit. Ex quo manifestum fit epistulam quartam brevi post mortem Neruae, i. e. anno 98, missam esse. In epistula quinta Plinius Traianum rogat, ut Harpocrati iatraliptae, quem proximo anno in grauissima valetudine usque ad periculum uitae uexatus adsumpsit, det ciuitatem Romanam. In sexta Traiano gratias agit, quod ciuitatem Harpocritae indulsit, sed a peritioribus admonitus debuisse se ante ei Alexandrinam ciuitatem impetrare, deinde Romanam, denuo rogat, ut utramque ciuitatem tribuat. Quod Traianus in septima promittit, sed nomum Harpocritis indicandum esse obseruat, ut epistulam Plinio ad Pompeium Plantam, praefectum Aegyptiv, mitat. In epistula decima Plinius nomum indicat et epistulam ab imperatore ad Plantam promissam exspectat.

Tipo de documento:Artículo - Article
Palabras clave:Plinio, Derechos de los niños, Trajano, Historiadores, Senado, Roma
Temática:3 Ciencias sociales / Social sciences > 34 Derecho / Law
5 Ciencias naturales y matemáticas / Science
9 Geografía e Historia / History & geography
9 Geografía e Historia / History & geography > 93 Historia del mundo antiguo hasta ca. 499 / History of ancient world; of specific continents, countries, localities; of extraterrestrial worlds
Unidad administrativa:Sede Bogotá > Facultad de Ciencias Humanas > Departamento de Filosofía
Código ID:63644
Enviado por : Universidad Nacional de Colombia Biblioteca Digital - Sede Bogotá
Enviado el día :21 May 2018 16:35
Ultima modificación:30 Julio 2018 13:01
Ultima modificación:30 Julio 2018 13:01
Exportar:Clic aquí
Estadísticas:Clic aquí
Compartir:

Solamente administradores del repositorio: página de control del ítem

Vicerrectoría de Investigación: Número uno en investigación
Indexado por:
Indexado por Scholar Google WorldCat DRIVER Metabiblioteca OAIster BASE BDCOL Registry of Open Access Repositories SNAAC Red de repositorios latinoamericanos eprints Open archives La referencia Tesis latinoamericanas OpenDOAR CLACSO
Este sitio web se ve mejor en Firefox